NIDERUS Johannes

NIDERUS Johannes
NIDERUS Johannes
Isnensis, Dominicanorum coenobli, quod Basileae tum erat, praefectus; Vir eruditus et eloquens, scriptisque ac lucubrationibus suis, ubique celebris: Theologica enim plurima in lucem edidit. Huius, inter Basiliensis Concilii Patres, tanta existimatio fuit, ut ad evocandos Bohemos, cum Abbate Mulbrunensi, A. C. 1431. missus fuerit. Igitur cum eorum Oratoribus Egrae tantum effecit, ut nomine Regni, ac Marchionatus Moraviae, quindecim Oratores, magno cum Comitatu Basileam appulerint; deque Religionis articulis illic propositis, serio disputaverint. Obiit A. C. 1438. legationis suae negotiis, pro reducendis in Ecclesiae unionem Bohemis, implicatus, Norimbergae. Vide Urstisium Histor. Basil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Johannes Niderus, V. (291) — 291V. Johannes Niderus, (23. Octbr,), auch Nyderus, ein Dominicaner, welcher bet den Bollandisten am 23. Oct. (X. 7. D.), nach einigen Schriftstellern des Dominicaner Ordens, jedoch mit der Bemerkung angezeigt wird, daß er keine kirchliche… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”